FISTUCA ut et FESTUCA

FISTUCA ut et FESTUCA
FISTUCA, ut et FESTUCA
baculus, virga, fustis dicitur, cuius traditione transferri solent praedia, vel rei alicuius dominium. virga enim omni aetate, omni populo, etiam antiquissimis Auctorum testimoniis, Homeri, Herod. ipsuisqueve S. Scripturae potestaris, et dominii symbolum fuit. Ipsa Principum sceptra nihil aliud olim fuêre, quam vitgae et scipiones, quod ipsa vox ςκῆπτρον indicat. Unde Hom. Odyss. v. mendicorum utiqueve scipiones, ςκῆπτρα, ἀτὸ τοῦ ςκήπτειν, ab innitendo vocat, et regium Achillis sceptuum ligneam virgam fuisse aperte indicat, Iliad. α. Quod Homer. Graecis illustrioribus, id Persis postea Herod. Codin. denuo Orientalis Imperii Magistratibus tribuit. Aliis autem lignea, pura, et sine ornatu: aliis, pro ritu dignitatis, et Magistratus, aurea, argentea, multo symbolo, multo artificio decorata; quibus omissis omnibus, Festucae cerimoniae im morabimut. Erat illa virga simplex, quam, ut Praetor apud Romanos, indicium potestatis gerebat olim Comes, hodie Vicecomes, minorumqueve iurisdictionum Domini, et ministri: huius tanta, propter latoris reverentiam, auctoritas, ut quod tatum esse voluêre, eâ interpositâ confirmarent. Hinc iurare et fidem facere, et potestatem cedere per Festucam Comitis, et per virgam Domini praedia conferre, in morem venit: non secus ac apud Romanos, per Festucam Praetoris servi capiti, impositam, manumittere: unde Plaut. in Mil. glor act. 4. sc. 1. v. 15. Quid ea ingenue an festuca facta e ferva libera est? Sed elucente fide Christianâ, mos iste Ethnicus iurandi per Festucam Comitis, in tenebras abiit. Alius vero, sc. conferendorum praediorum, per virgam domini, etiam hodie, apud Anglos in usu est, in Curiis Baronum, ubi huiusmodi possessores, Tenentes per Virgam appellantur. Sed neque semper de virga intelligenda Festuca venit: aliquando enim de stipula quoqueve, et culmo dicitur, pari sensu in antiqq. Chartis, unde Culmo subnixa. Interim in traditionibus, hastas olim ad res maiores transferendas; virgas ad mediocres: stipulas tantum ad minores adhibebant. Virgae demum, et stipulae, iuxta diversos populotum ritus, et arbitria confundi coepêre. Modum transferendi praedia, in Curiis Baronnm Angliae, Spelmanus huiusmodi esse ait: Maevius cum terras vendidit Sempronio: veniunt ambo in Curiam Manerii, et Maevius virgae seu Festucae finem unum manus suâ assumens, alterum in manum Senescalli Curiae, qui domini vicem sustinet, tradit, inquiens: Sursum veddo in manus domini illa praedia, seu terras illas ad opus, et usum Sempronii et heredum suorum, etc. Prodit deinceps Sempronius, cui Senescallis simili modo virgam porrigens, ait: Dominus istius Manerii, per manum mei Senescalli sui, concedit tibi illa praedia, tenendum tibi, et heredibus tuis per virgam ad voluntatem Domini, secundium consuetudinem Manerii etc. dominiqueve nomine fidelitatem accipit a Sempronio, Glossar. Arch. Vide quoqueve in vocibus Fustis et Traditio.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • fistuca or festuca — /fastyuwka/ In old English law, the rod or wand, by the delivery of which the property in land was formerly transferred in making a feoffment. Called, also, baculum, virga, and fastis. + festuca /festyuwka/ In Prankish law, a rod or staff or (as… …   Black's law dictionary

  • fistuca or festuca — /fastyuwka/ In old English law, the rod or wand, by the delivery of which the property in land was formerly transferred in making a feoffment. Called, also, baculum, virga, and fastis. + festuca /festyuwka/ In Prankish law, a rod or staff or (as… …   Black's law dictionary

  • fistuca — or festuca /fastyuwka/ In old English law, the rod or wand, by the delivery of which the property in land was formerly transferred in making a feoffment. Called, also, baculum, virga, and fastis. + festuca /festyuwka/ In Prankish law, a rod or… …   Black's law dictionary

  • fistuca — or festuca /fastyuwka/ In old English law, the rod or wand, by the delivery of which the property in land was formerly transferred in making a feoffment. Called, also, baculum, virga, and fastis. + festuca /festyuwka/ In Prankish law, a rod or… …   Black's law dictionary

  • festuca — fistuca or festuca /fastyuwka/ In old English law, the rod or wand, by the delivery of which the property in land was formerly transferred in making a feoffment. Called, also, baculum, virga, and fastis. + festuca /festyuwka/ In Prankish law, a… …   Black's law dictionary

  • festuca — fistuca or festuca /fastyuwka/ In old English law, the rod or wand, by the delivery of which the property in land was formerly transferred in making a feoffment. Called, also, baculum, virga, and fastis. + festuca /festyuwka/ In Prankish law, a… …   Black's law dictionary

  • FESTUCA — I. FESTUCA in donationibus ac investituris adhibita, de quibus suo loco. Vide quoqueve supra in voce Affatomiae it. Andelangus. In divinationibus in voce Tenus. Hinc Festucinus coloris apud Venetos nomen de quo vide infra in voce Vetula. II.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • festuca — Same as fistuca …   Ballentine's law dictionary

  • FUSTIS — I. FUSTIS an quod praefixi in fossis stent, quos rustici palos vocant, Isid. Vide et infra Valleur. an a fundo, Mart. an a voce fuses, dictus, poenae genus est a Romanis privatim olim ac in castris adhibitum. Metellum suste peremisse uxorem, quod …   Hofmann J. Lexicon universale

  • HASTA — I. HASTA Regiae olim dignitatis insigne, Iustin. l. 43. c. 3. cuius traditione quoque feuda collata sunt, sicut posteri virga, festuca baculo prioris vice uti coepêre. Hinc et ferula camboca, pedum, baculus pastoralis, muneris insigne, quod non… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”